monumenta.ch > Plinius > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 131
{LXI} Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculenses appellatur a calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum.